- ALEXANDER Polyhistor
- ALEXANDER Polyhistormulta philologica et historica reliquit. Floruit Olymp. 173. quâ in Aegypto iterum regnavit Ptolemaeus Lathyrus, bellumque in Graecia gerebat L. Sylla. De hoc Alexandro ita scribit Suidas. Alexander Milesius, qui et Polyhistor, et Cornelius cognominatur, propterea quod captus Cornelio Lentulo fuit venditus, eiusque paedagogus factus est, et postea manumissus. Fuit autem Romae Syllae temporibus. Laurente periit, aedibus, in quibus erat, flammae consumptis: quod ubi uxor eius audivit, laqueô vitam finivit. Fuit vero Grammaticus, Cratetis discipulus: et libros scripsit innumeros, et de Româ libros quinque, in quibus ait Hebraeam fuisse mulierem, Moso nomine, cuius scriptum sit lex Hebraeorum. Haec Suidas. Sed quod Alexandrum facit Milesium, in eo repugnat Stephanus, ubi eum natum dicit Cotyaei, civitate Phrygiae eius, quae επίκτητος, vel Hellespontia, vel etiam minor appellatur. Atque hinc Α᾿λέξανδρος ὁ Κοτυαεὺς vocatur Etymologo in Δέδοικα et Περιῤρηδής. Eidem Stephano dicitur fuisse fil. Asclepiadae, ac scripsissse περὶ παντιδαπῆς ὕλης τεςςαράκοντα δύο λόγους. Nam ne hunc Asclepiadae filium alium a Polyhistore putem, facit, quod ibidem vocatur γραμματικὸς πολυμαθεςτατος. Multa quoque idem adducit passim, quae soripsit; sed quaedam eorum pertinuisse ad illos omnigenae historiae libros, plane censeo. Nominat vero Φρυγιακὰ, sive περὶ Φρυγίας, cuius operis etiam meminit Plut. de Flum. Item περὶ Βιθυνίας, de qua ab eo fuisse scriptum, etiam auctor est nobis Etymologus in Κύβελον. Item Aegyptiaca, Carica, Lyciaca, Libyae periplum; de Asia, Paphlagonia, Syria, Cypro, Ponto Euxino, Europa. Item περὶ τῶ παῤ Α᾿λκμᾶνι τοπικῶς εἰρημένων. Primum Κρητικῶν advocat Apollonii Schol. in l. 4. Athenaeus quoque l. 11. citat eum εν τρίγονι. Plut. pene initio libri de Mitsica, exarâsse librum ait, quô Phrygios Musicos collegit. Ad haec in διαδοχαῖς citatur a Laertion in vita Pherecydis et Socratis, quô opere docuisse videtur, ut Philosophorum alii aliis successerint. Etiam edidit Πυθαγορικὰ ὑπομνήματα, sive περὶ Πυθαγορικῶν συμβόλων. Priori modô appellat Laertius in Pythagora: posteriori Clem. Alex l. 1. Strom. et Cyrillus l. 9. adversus Iulianum. Idem Clemens l. 1. citat librum περι Ι᾿ουδαίων, uti quoque Euseb. l. 9. de Praep. Euang. c. 17. Ubi pene integrum eius librum exscripsit. Ibidem et illustre eius elogium habemus, ubi πολύνους καὶ πολυμαθὴς ἀνὴρ vocatur. Nec dubium, quin hoc opus signet Iustinus Martyr Cohortatione ad Graecos, ubi cos refert, qui Mosis meminerint, ut ducis et principis Iudaici. Et sane nulli obscurum est, quantum illi debeat Plinius ipse, quippe quem toties ad partes advocet in Historia Naturali. Meminit eius quoque Chalcidius, commentariô in Timaeum Platonis et Agathias Scholasticus l. 2. Historiae suae, item Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 16. Eiusdem de diluvio, et alterum de turri Babylonis testimonium adfert Cyrillus Initio l. 1. contra Iulianum ex Vosl. l. 1. de Hist. Graec. c. 22. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.